라틴어 문장 검색

Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore, Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare Ut sibi liceret discere id de me:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 248)
cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:28)
Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:1)
prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:9)
Excedebat," inquit, " huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:4)
exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 20:10)
adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem habui.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:30)
Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:4)
moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos inrisos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:3)
post id, quom lassus fueris et famelicus, noctu ut condigne te cubes curabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 146)
ille eam rem adeo sobrie et frugaliter accuravit, ut ad alias res est impense inprobus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 197)
si quam rem accures sobrie aut frugaliter, solet illa recte sub manus succedere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 11)
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit postprincipio, denique si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 12)
salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, famelica hominum natio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION